- PAUSARIUS
- PAUSARIUSqui remigibus modos dabat, et remigandi officium quadam quasi pausâ moderabatur, olim dictus est: Senecae Κελευςτὴς. Nam in navi fuisse Symphoniacos, qui celeusma remigibus canerent, et per assam vocem, i. e. ore, prolatam, illorum laborem demulcerent, ex Asconio ad divin. Cicer. docet Pignotius Comm. de Servis. In Argo sane navi, testatur Hyginus, Orphea per citharam celeusma moderatum esse, quod et tetigit velerius Flaccus Argonauticon l. 1. v. 470. et seqq.Nec vero Othrysius transtris impenditur Orpheus,Aut pontum remo subigit, sed carmine tonsasIre docet, summo passim ne gurgite pugnent.Vide quoque eundem eod l. v. 184. Martialem l. 4. Epigram. 64. Rutilium Numatianum l. 1. etc. Nauticum hoc carmen, nauticus cantus Ciceroni est, Nauticus clamor Virgilio Aen. l. 3. v. 128, Celensma aliis: quod hodie, Italorum moribus, voce vel parvâ fistulâ nautis accini, Pignorius supra memoratus tradit. aliam vocis notionem vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.